Paternus principatus
Quod paternus principatus uult regnum esse.
Vox 33
Paterna amicicia
Quod paterna amicicia est talis qualis regalis consistens in beneficii collacione a superexcellenti.
Vox 34
Paterni sermones
Quod paterni sermones sic se habent in domo sicut leges in ciuitatibus.
Vox 35
Paterna precepcio
Quod paterna precepcio non habet uim coactiuam neque cuiusquam alterius, qui non est persona publica sicut rex.
Vox 36
Pene
Quod pene debent dari contrarie amatis delectacionibus, sicut communiter dicunt.
Vox 37
Presencia amici
Quod presencia amicorum est delectabilis et in bonis fortunis et infortuniis; alleuiantur enim contristati condolentibus amicis.
Quod presencia amici est delectabilis, quia intelligens aliquem sibi esse amicum et condolere minorem tristiciam facit.
Quod presencia amici in infortuniis est mixta, quia est delectabilis et contristabilis; delectabilis quia ipsum uidere amicos est delectabile et quia facit quoddam auxilium ad non contristari dum sua uisione et suis sermonibus consolatur; est eciam contristabilis eo quod nullus uult esse causa tristicie amico suo.
Quod presencia amici in bonis fortunis non est mixta, set conuersacionem delectabilem habet et intelligenciam in quantum amicus intelligit ipsum gaudere in bonis suis.
Vox 38
Priamus
Quod Priamus sicut narratur omnia in fine uite miserabiliter amisit.
Vox 39
Propago
Quod propagini assimulantur accidencia.
Vox 40
Proximum
Quod proximum est et mathematicum persuadentem acceptare et rethoricum demonstraciones expetere.
Vox 41
Principium
Quod principiorum hec quidem induccione contemplata sunt, hec uero sensu, hec autem consuetudine quadam.
Quod principium uidetur plus quam dimidium tocius esse et multa manifesta fieri per ipsum.
Quod principia debent esse magis cognita quam conclusio, alias per accidens sciencia haberetur.
Quod principia non possunt demonstrari.
Quod in principio intendendum est a quo quis beneficietur et que beneficia accipiat.