Patris regimen Quod patris ad filios regimen habet similitudinem regni; filiorum enim patri est cura. Quod in Persis patres tyrannice utuntur filiis. Vox 31 Pater Quod pater qui utitur filiis peruerse quasi seruis est corruptus et habet similitudinem tyranni. Quod patres putantur maximi in beneficiis, quia sunt causa essendi, nutrimenti et discipline. Quod pater et progenitor et rex naturaliter principantur. Quod patres plus diligunt filios quam filii parentes. Quod pater magis approximatur filio quam filius patri. Quod nullus pater recedit a filio nisi superexcellat malicia in filio. Quod pater qui habet malum filium fugiendum est ab ipso, si sit perfecte malus, uel non festinandum dare sufficienciam malo existenti. Quod in omnibus sic est patri obediendum, uel non, set in medicinalibus medico et non patri, et in bello uirum bellicosum ordinari oportet secundum preceptum ducis exercitus et non patris. Quod patrem debeo magis liberare quam illum qui me liberauit. Quod patribus debemus sufficere in nutrimento eciam magis quam nobis et debemus eis honorem quemadmodum diis propter maxima beneficia. Vox 32 Paternus principatus Quod paternus principatus uult regnum esse. Vox 33 Paterna amicicia Quod paterna amicicia est talis qualis regalis consistens in beneficii collacione a superexcellenti. Vox 34 Paterni sermones Quod paterni sermones sic se habent in domo sicut leges in ciuitatibus. Vox 35 Paterna precepcio Quod paterna precepcio non habet uim coactiuam neque cuiusquam alterius, qui non est persona publica sicut rex. Vox 36 Pene Quod pene debent dari contrarie amatis delectacionibus, sicut communiter dicunt. Vox 37 Presencia amici Quod presencia amicorum est delectabilis et in bonis fortunis et infortuniis; alleuiantur enim contristati condolentibus amicis. Quod presencia amici est delectabilis, quia intelligens aliquem sibi esse amicum et condolere minorem tristiciam facit. Quod presencia amici in infortuniis est mixta, quia est delectabilis et contristabilis; delectabilis quia ipsum uidere amicos est delectabile et quia facit quoddam auxilium ad non contristari dum sua uisione et suis sermonibus consolatur; est eciam contristabilis eo quod nullus uult esse causa tristicie amico suo. Quod presencia amici in bonis fortunis non est mixta, set conuersacionem delectabilem habet et intelligenciam in quantum amicus intelligit ipsum gaudere in bonis suis.