Philosenus
Quod Philosenus Erixius orauit ut guttur suum longius esset gruis, ut tactu cibi diuturnius delectaretur.
Vox 24
Pugil
Quod pugilibus est finis delectabilis cuius gracia corona et honores, percuti autem dolorosum quia carnem sensibilem habent.
Quod pugil forte non eandem pugnam omnibus circumponit; nichilominus cercius agit quilibet si habeat propriam curam quam si haberet tantum communem, quia magis habebit illud quod conueniens est.
Vox 25
Pecunia
Quod pecunia est quicquid nummismate numeratur.
Quod non est possibile pecuniam habere non curantem ut habeat, quemadmodum et in aliis.
Quod pecunie et huiusmodi bona circumpugnabilia sunt.
Vox 26
Potencia
Quod potencie sunt secundum quas potentes sumus irasci uel tristari uel misereri.
Quod potentes sumus a natura, boni autem uel mali non efficimur a natura.
Vox 27
Puer
Quod pueri secundum concupiscenciam uiuunt et maxime in hiis delectabilis appetitus.
Quod sicut puerum oportet uiuere secundum preceptum pedagogi, ita concupiscibilem oportet consonare racioni.
Quod puer nullus felix est, quia non est operatiuus bonorum propter etatem.
Quod pueri beatificantur propter spem; set tales indigent uirtute perfecta et uita perfecta.
Quod puer mathematicus quidem fit, cum sapiens et phisicus non.
Quod in pueris et bestiis existunt quidam naturales habitus, set sine intellectu nociui sicut si corpus sit forte et ille fortis non habeat uisum fallitur et forte interficit patrem credens interficere hostem.
Quod pueri primum complectuntur sermones et pronunciant, set non intelligunt; oportet enim connasci.
Vox 28
in Potestate constituti
Quod in potestate positi sunt appetunt uoluptatem similiter Sardanapalo.
Quod in potestatibus existentes habent quosdam amicos utiles et quosdam delectabiles; ambo autem non omnino.
Quod in potestate constituti non querunt amicos delectabiles cum uirtute neque utiles ad bona, set hos quidem eutrapelos, id est bomolochos, delectabiles appetentes, hos autem deinos, id est astutos.
Vox 29
Parentes
Quod parentes diligunt filios ut sui ipsorum aliquid existentes, filii autem ut ab illis aliquid existentes.
Quod parentes magis sciunt quod filii sunt geniti ex ipsis quam filii quod sint geniti ex patribus.
Quod parentes diligunt filios sicut alteros se ipsos.
Quod ex parentibus habemus beneficia essendi et nutrimenti et discipline.
Quod parentes plus diligunt filios quam filii parentes.