Placidus
Quod placidi sunt qui omnia laudant que dicuntur et fiunt propter delectacionem in conuiuere et nichil contradicunt set estimant quod oportet bonis et malis sine tristicia conuiuere.
Quod placidus est qui querit delectabile in conuictu, non propter aliquid aliud.
Vox 18
Politica
Quod politica est honorabilior medicinali.
Quod politica non presens conferens appetit tantum, set in totam uitam.
Quod sub politica cadunt sacrificia facientes et congregaciones ministrorum honoresque tribuentes diis et sibi ipsis requiem acquirentes cum delectacione.
Quod politice species sunt tres et habent tres corruptelas oppositas; prima est regnum, secunda aristocracia, tercia democracia.
Quod desiderantibus scire politicam opus est experiencia.
Vox 19
Politicus
Quod oportet politicum scire aliqualiter que circa animam, quemadmodum et eum qui oculos curat et omne corpus.
Quod politico melius est scribere et dicere acciones ciuiles quam sermones iudicatiuos et concionatiuos.
Vox 20
Passiones
Quod passionum persequtor inaniter audiet et inutiliter, quia finis non est cognicio set operacio.
Quod passiones sunt omnia illa ad que sequitur delectacio uel tristicia; et exemplificat de multis.
Quod passiones non sunt neque uirtutes neque malicie, quoniam non dicimur secundum passiones studiosi uel praui.
Quod secundum passiones non laudamur neque uituperamur; et exemplificat.
Quod passiones non contingunt sponte, sicut non sponte irascimur neque timemus.
Quod secundum passiones moueri quidem dicimur.
Quod quedam passiones anime medietatem non suscipiunt.
Quod passio non uidetur totaliter sermoni cedere.
Vox 21
Philosophia
Quod philosophia mirabiles delectaciones habet firmitate et puritate et magis speculantibus quam querentibus, qui nondum habent set in inquisicione laborant.
Vox 22
Philotimus
Quod philotimus est qui habundat desideriis immoderate appetens magnum honorem; qui uero deficit dicitur aphilotimus; set medius est innominatus.
Vox 23
Philosenus
Quod Philosenus Erixius orauit ut guttur suum longius esset gruis, ut tactu cibi diuturnius delectaretur.
Vox 24
Pugil
Quod pugilibus est finis delectabilis cuius gracia corona et honores, percuti autem dolorosum quia carnem sensibilem habent.