Potencia Quod potencie sunt secundum quas potentes sumus irasci uel tristari uel misereri. Quod potentes sumus a natura, boni autem uel mali non efficimur a natura. Vox 27 Puer Quod pueri secundum concupiscenciam uiuunt et maxime in hiis delectabilis appetitus. Quod sicut puerum oportet uiuere secundum preceptum pedagogi, ita concupiscibilem oportet consonare racioni. Quod puer nullus felix est, quia non est operatiuus bonorum propter etatem. Quod pueri beatificantur propter spem; set tales indigent uirtute perfecta et uita perfecta. Quod puer mathematicus quidem fit, cum sapiens et phisicus non. Quod in pueris et bestiis existunt quidam naturales habitus, set sine intellectu nociui sicut si corpus sit forte et ille fortis non habeat uisum fallitur et forte interficit patrem credens interficere hostem. Quod pueri primum complectuntur sermones et pronunciant, set non intelligunt; oportet enim connasci. Vox 28 in Potestate constituti Quod in potestate positi sunt appetunt uoluptatem similiter Sardanapalo. Quod in potestatibus existentes habent quosdam amicos utiles et quosdam delectabiles; ambo autem non omnino. Quod in potestate constituti non querunt amicos delectabiles cum uirtute neque utiles ad bona, set hos quidem eutrapelos, id est bomolochos, delectabiles appetentes, hos autem deinos, id est astutos. Vox 29 Parentes Quod parentes diligunt filios ut sui ipsorum aliquid existentes, filii autem ut ab illis aliquid existentes. Quod parentes magis sciunt quod filii sunt geniti ex ipsis quam filii quod sint geniti ex patribus. Quod parentes diligunt filios sicut alteros se ipsos. Quod ex parentibus habemus beneficia essendi et nutrimenti et discipline. Quod parentes plus diligunt filios quam filii parentes. Vox 30 Patris regimen Quod patris ad filios regimen habet similitudinem regni; filiorum enim patri est cura. Quod in Persis patres tyrannice utuntur filiis. Vox 31 Pater Quod pater qui utitur filiis peruerse quasi seruis est corruptus et habet similitudinem tyranni. Quod patres putantur maximi in beneficiis, quia sunt causa essendi, nutrimenti et discipline. Quod pater et progenitor et rex naturaliter principantur. Quod patres plus diligunt filios quam filii parentes. Quod pater magis approximatur filio quam filius patri. Quod nullus pater recedit a filio nisi superexcellat malicia in filio.