Potencia et sciencia Quod potencia et sciencia contrariorum uidetur esse, habitus autem non; ut a sanitate non contraria, set sana solum. Vox 59 Pignus Quod si pignus reddat quis nolens, set propter timorem, non est dicendum iusta operari. Vox 60 Patitur nichil preter uoluntatem Quod nichil patitur preter uoluntatem. Caput 15 Vox 1 Racio Quod una eadem racio est in homine et in per se homine, que est hominis. Quod racio operatiua est optimum in homine et proprium; et secundum hoc inest ei proprium opus quod est felicitas. Quod racio recte et ad optima deprecatur. Quod in inferioribus uiribus est aliquid innatum quod racioni obuiat et contradicit. Quod racionem habens est duplex, hoc scilicet in se ipso, hoc autem quemadmodum aliquid audibile a patre. Quod racio est optimum in homine, et corrumpitur per incontinenciam bestialem. Vox 2 Rotatus Quod rotatum magnis infortuniis si bonus et uirtuosus est felicem esse dicentes nichil dicunt. Vox 3 Repentina Quod repentina non sunt secundum eleccionem. Vox 4 Ridiculum Quod ridiculum est causari que exterius, set non ipsum bene uenabilem existentem. Vox 5 Raciocinii diligencia Quod raciocinii diligencia est paruifica. Vox 6 Regula Quod regula Lesbie edificacionis est plumbea, que ad figuram lapidis transmutatur et non manet regula; et sentencia ad res. Vox 7 Rex Quod rex intendit utile subditorum, quia non est rex qui non est per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens. Quod rex habet curam subditorum ut bene operentur quemadmodum pastor ouium.