Practica
Quod practica principatur factiue.
Vox 48
Peccans
Quod peccans in arte uoluntarie est eligibilior quam qui peccat iniustus; e conuerso est de prudencia.
Vox 49
Peccatum
Quod peccatum contingit uniuersale et particulare; exemplum de aqua ponderosa.
Vox 50
Poligramanes
Quod poligramanes sunt quasi in multi negociis existentes.
Vox 51
Preuolantes
Quod preuolantes non preconsiliantur; set si racio fortificetur per consilium, non ducuntur a passione, sicut pretitillantes non titillantur.
Quod preuolacio et debilitas sunt modi incontinencie.
Vox 52
Peior
Quod peior est si quis non concupiscens uel quietus operatur turpe quam si uehementer concupiscens, et si non iratus percutit quam si iratus.
Vox 53
Perseuerans
Quod perseuerans dicitur qui uincit tristicias a quibus multi uincuntur.
Vox 54
Phalaris
Quod Phalaris nepharius homo fuit qui applicabat homines ad lectum suum et quos maiores inueniebat detruncabat.
Vox 55
Particulare
Quod particulare non habet tantum de sciencia quantum uniuersale, ideo corrumpitur magis in particulari; ideo uidetur esse uerum quod Socrates querebat quod scientem non contingit peccare, quia uniuersalis non est presens.
Vox 56
Punicio
Quod punicio quietat impetum ire, delectacionem pro tristicia faciens.
Quod punire est humanius quam relaxare.
Vox 57
Pugne
Quod pugne et accusaciones sunt ex hoc quod equalibus inequalia et inequalibus equalia dantur.
Vox 58
Potencia et sciencia