Preuolantes Quod preuolantes non preconsiliantur; set si racio fortificetur per consilium, non ducuntur a passione, sicut pretitillantes non titillantur. Quod preuolacio et debilitas sunt modi incontinencie. Vox 52 Peior Quod peior est si quis non concupiscens uel quietus operatur turpe quam si uehementer concupiscens, et si non iratus percutit quam si iratus. Vox 53 Perseuerans Quod perseuerans dicitur qui uincit tristicias a quibus multi uincuntur. Vox 54 Phalaris Quod Phalaris nepharius homo fuit qui applicabat homines ad lectum suum et quos maiores inueniebat detruncabat. Vox 55 Particulare Quod particulare non habet tantum de sciencia quantum uniuersale, ideo corrumpitur magis in particulari; ideo uidetur esse uerum quod Socrates querebat quod scientem non contingit peccare, quia uniuersalis non est presens. Vox 56 Punicio Quod punicio quietat impetum ire, delectacionem pro tristicia faciens. Quod punire est humanius quam relaxare. Vox 57 Pugne Quod pugne et accusaciones sunt ex hoc quod equalibus inequalia et inequalibus equalia dantur. Vox 58 Potencia et sciencia Quod potencia et sciencia contrariorum uidetur esse, habitus autem non; ut a sanitate non contraria, set sana solum. Vox 59 Pignus Quod si pignus reddat quis nolens, set propter timorem, non est dicendum iusta operari. Vox 60 Patitur nichil preter uoluntatem Quod nichil patitur preter uoluntatem. Caput 15 Vox 1 Racio Quod una eadem racio est in homine et in per se homine, que est hominis. Quod racio operatiua est optimum in homine et proprium; et secundum hoc inest ei proprium opus quod est felicitas.