Principium Quod principiorum hec quidem induccione contemplata sunt, hec uero sensu, hec autem consuetudine quadam. Quod principium uidetur plus quam dimidium tocius esse et multa manifesta fieri per ipsum. Quod principia debent esse magis cognita quam conclusio, alias per accidens sciencia haberetur. Quod principia non possunt demonstrari. Quod in principio intendendum est a quo quis beneficietur et que beneficia accipiat. Vox 42 Pictagoras Quod Pictagoras cum doceret quedam iussit discentem honorare ipsum in retribucione quantum existimabat esse rem dignam quam ab ipso doctus fuerat. Vox 43 Placere Quod eidem multi possint ualde placere, et difficile est propter dissimilitudinem morum et forte neque bonum esset. Vox 44 Prudencia Quod prudencia non est sciencia neque ars neque opinio, quia sciencia est necessariorum, opinio uero contingencium, ars uero circa factibile. Quod prudencia est habitus uerus cum racione actiuus circa hominis bona et mala. Quod prudencia est in parte opinatiua. Quod prudencia non est studiosissima neque honorabilissimorum, quia est de humanis. Quod prudencia non solum est uniuersalium set particularium. Quod prudencia debet habere duas cogniciones, uniuersalem et particularem, et magis particularem. Quod prudencia uidetur esse que circa ipsum et unum. Quod prudencia non est sine yconomica et urbanitate. Quod prudencia est extremi cuius non est intellectus neque sciencia. Quod prudencia est preceptiua; quid oportet agere uel non, finis ipsius est. Quod prudencia non potest esse sine uirtute morali. Quod prudencia indigemus eciam si nichil ad opus faceret, quia est uirtus perficiens anime particulam. Vox 45 Prudens Quod prudentis est posse bene consiliari circa conferencia sibi non secundum partem, set secundum totum bene uiuere. Quod prudentes sunt qui sibi et aliis possunt bona speculari, sicut Perydea que fuit ualde perita in consiliis. Quod prudens est qui est speculans bene singula circa se ipsum. Quod prudens non est nisi sit continens. Quod prudens et deinus quandoque dicuntur incontinentes. Quod prudens est fortissimus circa operabilia. Vox 46 Partes anime