Proporcionale Quod proporcionale non solum est monadici numeri, set totaliter numeri. Vox 10 Princeps Quod si princeps percutit, non oportet quod per iusticiam repercuciatur; set si aliquis percuciat principem, non solum percuti oportet set puniri. Quod princeps est custos iusti et equalis; non enim tribuit plus simpliciter boni ipsi, si non ad ipsum proporcionale est; ideo alteri laborat. Quod principi merces est honor et gloria; quibus autem hec non sufficiunt, efficiuntur tyranni. Quod principes exercitus cogunt exercitum ad operandum forcia. Vox 11 Principari Quod non sinimus principari hominem in quo est natura humana tantum, set illum qui est perfectus secundum racionem. Nam talis dat sibi plus de bonis et efficitur tyrannus. Vox 12 Principatus Quod principatus ostendit uirum. Quod differencium debent esse principatus differentes. Vox 13 quid sit Principalius in uirtute Queritur quid sit principalius in uirtute, an eleccio uel exterior operacio. Vox 14 Prodigus Quod prodigus est melior illiberali, quia facile sanatur propter etatem uel egestatem. Quod prodigus non uidetur malus in moribus. Quod prodigus uidetur esse insipiens, quia nescit sibi prouidere. Quod prodigus uidetur esse multo melior illiberali, quia facit sibi multos amicos quia multis prodest. Quod multi prodigorum sunt qui accipiunt unde non oportet eo quod uolunt consumere in dando et non possunt facere de bonis propriis, quia cito deficiunt, et sic aliunde accipiunt. Quod prodigi concupiscunt dare et ideo nichil differt eis quantum uel unde. Quod prodigorum daciones non sunt liberales. Quod prodigi multi sunt intemperati, quia consumunt sua in intemperancias. Quod prodigi uocantur qui expendunt et consumunt res suas intemperate. Quod prodigus proprie dicitur peccans circa aliquod unum, qui corrumpit substanciam, id est possessiones per quas sustentatur. Quod prodigus est qui est propter se ipsum prodigus, quia perdicio quedam est ipsius scilicet esse corrupcio, quia per ea uita hominis sustentatur. Quod prodigus non delectatur in quibus oportet neque ut oportet neque tristatur ut oportet. Quod prodigus qui in tribuicione habundat, in accipiendo autem deficit; illiberalis autem e conuerso. Vox 15 Prodigalitas Quod prodigalitas et illiberalitas sunt circa pecunias superhabundancie et defectus.