Punicio
Quod punicio quietat impetum ire, delectacionem pro tristicia faciens.
Quod punire est humanius quam relaxare.
Vox 57
Pugne
Quod pugne et accusaciones sunt ex hoc quod equalibus inequalia et inequalibus equalia dantur.
Vox 58
Potencia et sciencia
Quod potencia et sciencia contrariorum uidetur esse, habitus autem non; ut a sanitate non contraria, set sana solum.
Vox 59
Pignus
Quod si pignus reddat quis nolens, set propter timorem, non est dicendum iusta operari.
Vox 60
Patitur nichil preter uoluntatem
Quod nichil patitur preter uoluntatem.
Caput 15
Vox 1
Racio
Quod una eadem racio est in homine et in per se homine, que est hominis.
Quod racio operatiua est optimum in homine et proprium; et secundum hoc inest ei proprium opus quod est felicitas.
Quod racio recte et ad optima deprecatur.
Quod in inferioribus uiribus est aliquid innatum quod racioni obuiat et contradicit.
Quod racionem habens est duplex, hoc scilicet in se ipso, hoc autem quemadmodum aliquid audibile a patre.
Quod racio est optimum in homine, et corrumpitur per incontinenciam bestialem.
Vox 2
Rotatus
Quod rotatum magnis infortuniis si bonus et uirtuosus est felicem esse dicentes nichil dicunt.
Vox 3
Repentina
Quod repentina non sunt secundum eleccionem.
Vox 4
Ridiculum
Quod ridiculum est causari que exterius, set non ipsum bene uenabilem existentem.
Vox 5
Raciocinii diligencia
Quod raciocinii diligencia est paruifica.