Raciocinii diligencia Quod raciocinii diligencia est paruifica. Vox 6 Regula Quod regula Lesbie edificacionis est plumbea, que ad figuram lapidis transmutatur et non manet regula; et sentencia ad res. Vox 7 Rex Quod rex intendit utile subditorum, quia non est rex qui non est per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens. Quod rex habet curam subditorum ut bene operentur quemadmodum pastor ouium. Vox 8 Regnum Quod regnum inter omnes politice species est melius et optimum, set democracia est pessima. Vox 9 Regimen domus Quod regimen domus quod est inter uirum et uxorem assimulatur aristocracie. Vox 10 Requies Quod requies non est finis; fit enim gracia operacionis. Vox 11 Reddicio Queritur secundum quid debeat fieri reddicio in amicicia utili. Quod reddicio debet mensurari secundum utilitatem recipientis, hoc est quod tantum debet adiutorium quantum accepit uel plus, et est melius. Quod quando redditur ab utroque amicorum non id quod querebatur, set quoddam aliud, simile est ac si nichil sibi reddat; exemplum de citharedo, cui non redditur quod appetit. Quod non omnibus omnia eadem reddenda sunt neque eciam patri sicut nec Ioui omnia sacrificantur. Quid reddendum sit omnibus, scilicet parentibus, sapientibus, senibus et ducibus et amicis. Vox 12 Retribucio Quod retribucio in communicacionibus que est secundum proporcionalitatem fit secundum coniugacionem dyametri. Quod retribucio fit in donis sine pacto concessis secundum quod ordinat accipiens. Quod in retribucionibus semper declinandum est ad id quod superexcedit. Caput 16 Vox 1 Speusippus Quod Speusippus uidetur sequi magis Pictagoricos quam Platonem in posicione principiorum mathematicorum. Vox 2 Sciencia