Regimen domus
Quod regimen domus quod est inter uirum et uxorem assimulatur aristocracie.
Vox 10
Requies
Quod requies non est finis; fit enim gracia operacionis.
Vox 11
Reddicio
Queritur secundum quid debeat fieri reddicio in amicicia utili.
Quod reddicio debet mensurari secundum utilitatem recipientis, hoc est quod tantum debet adiutorium quantum accepit uel plus, et est melius.
Quod quando redditur ab utroque amicorum non id quod querebatur, set quoddam aliud, simile est ac si nichil sibi reddat; exemplum de citharedo, cui non redditur quod appetit.
Quod non omnibus omnia eadem reddenda sunt neque eciam patri sicut nec Ioui omnia sacrificantur.
Quid reddendum sit omnibus, scilicet parentibus, sapientibus, senibus et ducibus et amicis.
Vox 12
Retribucio
Quod retribucio in communicacionibus que est secundum proporcionalitatem fit secundum coniugacionem dyametri.
Quod retribucio fit in donis sine pacto concessis secundum quod ordinat accipiens.
Quod in retribucionibus semper declinandum est ad id quod superexcedit.
Caput 16
Vox 1
Speusippus
Quod Speusippus uidetur sequi magis Pictagoricos quam Platonem in posicione principiorum mathematicorum.
Vox 2
Sciencia
Quod omnes sciencie bonum quoddam appetentes et qua indigent inquirentes derelinquunt cognicionem ipsius uniuersalis et quamuis auxilium tale omnes artifices ignorare et neque inquirere non est bene racionale.
Quod sciencia est certitudinalis cognicio et est necessariorum que sunt ingenita.
Quod sciencia est habitus demonstratiuus ex demonstracione causatus et quecumque alie cause posite sunt in analeticis.
Quod sciencie non est rectitudo.
Quod sciencia nichil est melius, manifestum est.
Quod sciencia est duplex, in habitu et in actu.
De sciencia ponit tres diuisiones: in habitu in actu, in uniuersali in particulari, et in habitu ligato et non ligato.
Vox 3
Sciens
Quod sciens, ut dixit Socrates, non trahitur a passionibus.
Vox 4
Sompnus
Quod in sompno nequaquam manifesti sunt boni et mali, quia sicut dicunt homines secundum dimidium uite nichil differunt felices a miseris.