Scientificum
De scientifico et racionatiuo.
Vox 28
Suspicio
Quod suspicio et opinio non sunt uirtutes.
Vox 29
Synesis
Quod synesis est de quibus aliquis dubitat et consiliatur; propter quod circa eadem quidem prudencie est.
Quod synesis est iudicatiua solum.
Vox 30
Senes
Quod senes et experti et prudentes propter hoc quod habent limpidum uisum, ex experiencia uident efficaciter principia operabilium que alii non uident.
Vox 31
Scire
Quod scire non facit magis operatiuum.
Vox 32
Socrates
Quod Socrates dicebat omnes uirtutes prudencias et in hoc peccabat; set sine prudencia non esse, in hoc bene dicebat.
Vox 33
Sillogismus
Quod in sillogismo continentis et incontinentis oportet esse quatuor proposiciones.
Vox 34
Satirus
Quod Satirus, qui Philopator cognominatus est, superhabundauit in amore patris in tantum quod uidebatur desipere.
Vox 35
Superhabundancia
Quod superhabundancie delectabilium eligibilium natura praue et fugiende sunt.
Quod superhabundantes malicie humanam naturam uel insipiencie non sunt simpliciter malicie, set bestiales uel egritudinales.
Vox 36
Simpliciter
Quod simpliciter est quod per se est, et secundum quid quod per accidens.
Vox 37
Species morum
Quod species morum fugiendorum sunt tres: malicia, incontinencia, bestialitas.
Caput 17
Vox 1