Sentire
Quod sentire et intelligere sint delectabile, quia quicumque uidet et audit et intelligit, sentit et percipit se operari hoc, set qui sentit se sentire sentit se uiuere et esse, esse autem et uiuere maxime est delectabile, quia uiuere est secundum se ipsum bonum.
Vox 17
Sensibilia
Quod sensibilia non facile possunt determinari, quia iudicium eorum est in sensu.
Vox 18
Sanis
Quod sanis corpore sunt sana ea que sunt simpliciter sana, set infirmis alia.
Vox 19
Studiosus
Quod studiosus uolens non operatur praua.
Vox 20
Sciencia
Quod sciencia uidetur eadem contrariorum esse.
Vox 21
Salomon
Quod Salomon dixit: ad hoc quod sit felix debitum est finem inspicere.
Quod Salomon dixit quod moderate habentes exteriora contingit agere secundum uirtutem que oportet.
Vox 22
Sapiencia
Quod sapiencia est certissima scienciarum.
Quod sapiencia est uniuersalis, et non est quedam particularis sicut Homerus in Margice dixit.
Quod sapiencia est capud scienciarum et ideo est honorabilissimorum.
Quod sapiencia non est circa utilia, quia sic multe essent sapiencie.
Quod sapiencia nichil speculatur ex quibus erit felix homo.
Quod sapiencia pars existens tocius uirtutis in haberi facit et in operari felicem.
Quod sapiencia dignior est quam prudencia, sicut ostendit per racionem et exemplum.
Vox 23
Sapiens
Quod sapiens nullus est natura.
Quod sapiens speculatiuus preter necessaria uite quibus omnes indigent et in quibus ipse modicis contentus est per se sufficientissimus est ad speculandum, quamuis ad bene esse ipsius ualeat consorcium conphilosophancium.
Quod sapienti omnia existunt que dicta sunt de felice contemplatiuo, et ideo erit Deo amantissimus, et felix secundum suam operacionem.
Vox 24
Speculari
Quod speculari aliquando nocet ad sanitatem.
Quod speculanti nullo talium, id est exteriorum, ad operacionem necessitas est, set sunt impedimenta ad speculacionem; set secundum quod homo est et pluribus conuiuit, opus habebit talibus ad humaniter conuersari.