Sillogismus
Quod in sillogismo continentis et incontinentis oportet esse quatuor proposiciones.
Vox 34
Satirus
Quod Satirus, qui Philopator cognominatus est, superhabundauit in amore patris in tantum quod uidebatur desipere.
Vox 35
Superhabundancia
Quod superhabundancie delectabilium eligibilium natura praue et fugiende sunt.
Quod superhabundantes malicie humanam naturam uel insipiencie non sunt simpliciter malicie, set bestiales uel egritudinales.
Vox 36
Simpliciter
Quod simpliciter est quod per se est, et secundum quid quod per accidens.
Vox 37
Species morum
Quod species morum fugiendorum sunt tres: malicia, incontinencia, bestialitas.
Caput 17
Vox 1
Temperancia
Quod temperancia et fortitudo uidentur esse irracionabilium parcium uirtutes.
Quod temperancia non est circa delectaciones uisus et auditus et odoratus nisi per accidens in quantum fit eis rememoracio concupiscibilium ciborum.
Quod temperatus moderate appetit delectabilia, quecumque ad sanitatem et bonam habitudinem sunt, secundum quod racio dictat.
Quod temperatus concupiscit que oportet et ut oportet et tantum ut racio ordinat.
Quod temperancia est medietas circa delectaciones et tristicias quod non omnes, set que sunt circa tactum, et minus circa tristicias.
Quod temperancia et intemperancia sunt circa odorem per accidens, in quantum scilicet per eas representantur sibi cibi in quibus per se delectatur.
Quod temperancia et intemperancia non est circa omnes partes corporis, set tantum in pertinentibus ad cibum et uenerea.
Vox 2
Temperatus
Quod temperatus habet se medio modo, quia non delectatur in uoluptatibus inordinate set magis tristatur, nec in absentibus tristatur, neque concupiscit, set concupiscit quedam mensurate et non magis quam oportet.
Quod temperati efficimur per recessum a uoluptatibus, et effecti maxime possumus recedere ab ipsis.
Quod omnis temperatus continens est et non e conuerso.
Quod temperatus et continens sunt idem.
Vox 3
Timor
Quod timor est exspectacio mali; et exemplificat in multis.
Quod timor est tristabilis et obstupescibilis.
Quod in timore uniuersale est magis uoluntarium quam particulare, quia uniuersale sine tristicia, particulare autem ex tristicia obstupefacit, sicut sustinere mortem.