Sophiste Quod sophiste ut uideantur sapientes uolunt inopinabilia arguere. Quod sophiste quidam promittunt se docere politicam, qui tamen non operantur secundum ipsam; set magis operantur politica quedam conuersantes ciuiliter, qui uidebuntur quadam potencia hoc agere et experiencia magis quam per operacionem mentalem. Quod sophiste si fuissent politici racionale erat quod operarentur ciuiliter et facere amicos uel filios uel quoscumque alios politicos, quia non possint ciuitatibus aliquid melius relinquere quam facere eos politicos, neque sibi ipsis quam agere politice. Quod sophiste ualde longe uidentur esse non solum ab opere, set eciam a sciencia doctrine politice, quia nesciunt qualis sciencia esset politica neque circa quanta consideretur. Quod sophiste ponebant politicam idem rethorice. Quod sophiste non perficiunt quod promittunt et ideo conuenienter accusantur. Vox 8 Sermones Quod si sermones qui consonant in operabilibus consonant operibus, eis est consenciendum; si autem dissonant, sunt suscipiendi sicut leues tantum qui sonant in aere. Quod sermones in hac sciencia non sufficiunt ad inducendum hunc finem, id est ad faciendum homines studiosos, quia si essent sufficientes, tunc illi qui docent essent digni magna remuneracione. Quod sermones morales exhortatorii quamuis prouocent liberalem iuuenem ad bonum et faciant utique katacotimum ex uirtute, multos tamen qui non sunt nati obedire uerecundie set timori et pene, quia cum persequantur proprias delectaciones ut per se bonum, non possunt transmutare in bonum. Quod sermo et doctrina per se non sufficere facere homines studiosos, quia uiuentes secundum proprias passiones non possunt persuaderi; et ideo oportet quod anima sit preparata ad gaudendum in bonis et odiendum mala per consuetudinem, sicut terra non bene nutrit semen, nisi bene sit culta. Vox 9 Sermones Quod sermones secundum materiam expetendi sunt. Quod sermo particularis de operabilibus caret certitudine, neque cadit sub arte. Quod sermones uniuersales sunt communiores, set particulares sunt ueriores. Quod sermones in passionibus et accionibus minus sunt credibiles operibus. Quod sermones ueri non solum ad scire utilissima, set ad uitam, quia conuenientes operibus dicentis creduntur et prouocant intelligentes uiuere secundum se ipsos. Quod sermones Eudoxi credebantur propter moris uirtutem magis quam propter se ipsos. Vox 10 Signum Quod signum generati habitus oportet facere superuenientem in opere uoluptatem uel tristiciam. Vox 11 Scire Quod scire ad uirtutes parum aut nichil potest. Vox 12 Sex Quod sex est medium secundum rem; equaliter enim excedunt et exceduntur; et hoc secundum arismeticam proporcionem. Vox 13 Superfluitas Quod superfluitas et defectus corrumpunt, medietas autem saluat. Vox 14 Superhabundancie Quod superhabundancie et defectus non est medietas, quia sic superhabundancie esset superhabundancia et defectus defectus.