Speculacio
Quod speculacio humana que est felicissima cognatissima est et similima diuine que eminencia differt ab omnibus.
Quod quantum pertendit se speculacio, et felicitas; et quibus magis existit speculari, et felices esse, non secundum accidens set secundum speculacionem.
Vox 26
Sensus
Quod sensus non accipimus ex multociens uidere et audire, set e conuerso habentes usi sumus.
Quod nichil differt ut dicatur sensus operari uel id in quo est sensus, id est animal.
Quod sensus non est dominatiuus actus.
Vox 27
Scientificum
De scientifico et racionatiuo.
Vox 28
Suspicio
Quod suspicio et opinio non sunt uirtutes.
Vox 29
Synesis
Quod synesis est de quibus aliquis dubitat et consiliatur; propter quod circa eadem quidem prudencie est.
Quod synesis est iudicatiua solum.
Vox 30
Senes
Quod senes et experti et prudentes propter hoc quod habent limpidum uisum, ex experiencia uident efficaciter principia operabilium que alii non uident.
Vox 31
Scire
Quod scire non facit magis operatiuum.
Vox 32
Socrates
Quod Socrates dicebat omnes uirtutes prudencias et in hoc peccabat; set sine prudencia non esse, in hoc bene dicebat.
Vox 33
Sillogismus
Quod in sillogismo continentis et incontinentis oportet esse quatuor proposiciones.
Vox 34
Satirus
Quod Satirus, qui Philopator cognominatus est, superhabundauit in amore patris in tantum quod uidebatur desipere.
Vox 35
Superhabundancia
Quod superhabundancie delectabilium eligibilium natura praue et fugiende sunt.