Speusippus
Quod Speusippus uidetur sequi magis Pictagoricos quam Platonem in posicione principiorum mathematicorum.
Vox 2
Sciencia
Quod omnes sciencie bonum quoddam appetentes et qua indigent inquirentes derelinquunt cognicionem ipsius uniuersalis et quamuis auxilium tale omnes artifices ignorare et neque inquirere non est bene racionale.
Quod sciencia est certitudinalis cognicio et est necessariorum que sunt ingenita.
Quod sciencia est habitus demonstratiuus ex demonstracione causatus et quecumque alie cause posite sunt in analeticis.
Quod sciencie non est rectitudo.
Quod sciencia nichil est melius, manifestum est.
Quod sciencia est duplex, in habitu et in actu.
De sciencia ponit tres diuisiones: in habitu in actu, in uniuersali in particulari, et in habitu ligato et non ligato.
Vox 3
Sciens
Quod sciens, ut dixit Socrates, non trahitur a passionibus.
Vox 4
Sompnus
Quod in sompno nequaquam manifesti sunt boni et mali, quia sicut dicunt homines secundum dimidium uite nichil differunt felices a miseris.
Quod sompnus est quies anime secundum quod est studiosa et praua.
Vox 5
Superbus
Quod superbus et fictor fortitudinis assimulantur audaci, quia circa terribilia; set non sustinent, propter quod multi eorum timidi.
Vox 6
Sanitas
Quod sanitas recipit magis et minus, cum non sit una commensuracio sanitatis in omnibus hominibus.
Vox 7
Sophiste
Quod sophiste ut uideantur sapientes uolunt inopinabilia arguere.
Quod sophiste quidam promittunt se docere politicam, qui tamen non operantur secundum ipsam; set magis operantur politica quedam conuersantes ciuiliter, qui uidebuntur quadam potencia hoc agere et experiencia magis quam per operacionem mentalem.
Quod sophiste si fuissent politici racionale erat quod operarentur ciuiliter et facere amicos uel filios uel quoscumque alios politicos, quia non possint ciuitatibus aliquid melius relinquere quam facere eos politicos, neque sibi ipsis quam agere politice.
Quod sophiste ualde longe uidentur esse non solum ab opere, set eciam a sciencia doctrine politice, quia nesciunt qualis sciencia esset politica neque circa quanta consideretur.
Quod sophiste ponebant politicam idem rethorice.
Quod sophiste non perficiunt quod promittunt et ideo conuenienter accusantur.
Vox 8
Sermones
Quod si sermones qui consonant in operabilibus consonant operibus, eis est consenciendum; si autem dissonant, sunt suscipiendi sicut leues tantum qui sonant in aere.
Quod sermones in hac sciencia non sufficiunt ad inducendum hunc finem, id est ad faciendum homines studiosos, quia si essent sufficientes, tunc illi qui docent essent digni magna remuneracione.