Studiosus Quod studiosus uolens non operatur praua. Vox 20 Sciencia Quod sciencia uidetur eadem contrariorum esse. Vox 21 Salomon Quod Salomon dixit: ad hoc quod sit felix debitum est finem inspicere. Quod Salomon dixit quod moderate habentes exteriora contingit agere secundum uirtutem que oportet. Vox 22 Sapiencia Quod sapiencia est certissima scienciarum. Quod sapiencia est uniuersalis, et non est quedam particularis sicut Homerus in Margice dixit. Quod sapiencia est capud scienciarum et ideo est honorabilissimorum. Quod sapiencia non est circa utilia, quia sic multe essent sapiencie. Quod sapiencia nichil speculatur ex quibus erit felix homo. Quod sapiencia pars existens tocius uirtutis in haberi facit et in operari felicem. Quod sapiencia dignior est quam prudencia, sicut ostendit per racionem et exemplum. Vox 23 Sapiens Quod sapiens nullus est natura. Quod sapiens speculatiuus preter necessaria uite quibus omnes indigent et in quibus ipse modicis contentus est per se sufficientissimus est ad speculandum, quamuis ad bene esse ipsius ualeat consorcium conphilosophancium. Quod sapienti omnia existunt que dicta sunt de felice contemplatiuo, et ideo erit Deo amantissimus, et felix secundum suam operacionem. Vox 24 Speculari Quod speculari aliquando nocet ad sanitatem. Quod speculanti nullo talium, id est exteriorum, ad operacionem necessitas est, set sunt impedimenta ad speculacionem; set secundum quod homo est et pluribus conuiuit, opus habebit talibus ad humaniter conuersari. Vox 25 Speculacio Quod speculacio humana que est felicissima cognatissima est et similima diuine que eminencia differt ab omnibus. Quod quantum pertendit se speculacio, et felicitas; et quibus magis existit speculari, et felices esse, non secundum accidens set secundum speculacionem. Vox 26 Sensus Quod sensus non accipimus ex multociens uidere et audire, set e conuerso habentes usi sumus. Quod nichil differt ut dicatur sensus operari uel id in quo est sensus, id est animal. Quod sensus non est dominatiuus actus.