Superfluitas
Quod superfluitas et defectus corrumpunt, medietas autem saluat.
Vox 14
Superhabundancie
Quod superhabundancie et defectus non est medietas, quia sic superhabundancie esset superhabundancia et defectus defectus.
Vox 15
Senes
Quomodo senes plebis se habent ad Helenam.
Quod senes et seueri non sunt amatiui, breue enim in ipsis quod delectacionis; nullus enim per diem commorari potest cum tristi uel non delectabili, quia natura fugit triste et appetit delectabile.
Quod senes et seueri tanto minus fiunt amici quanto magis sunt discoli et minus colloquiis gaudent; hec enim maxime uidentur esse amicabilia et factiua amicicie; et ideo iuuenes qui multum sunt in gaudiis statim sunt amici, senes autem non, neque seueri.
Quod senibus debemus honorem in assurgendo et inclinando.
Vox 16
Sentire
Quod sentire et intelligere sint delectabile, quia quicumque uidet et audit et intelligit, sentit et percipit se operari hoc, set qui sentit se sentire sentit se uiuere et esse, esse autem et uiuere maxime est delectabile, quia uiuere est secundum se ipsum bonum.
Vox 17
Sensibilia
Quod sensibilia non facile possunt determinari, quia iudicium eorum est in sensu.
Vox 18
Sanis
Quod sanis corpore sunt sana ea que sunt simpliciter sana, set infirmis alia.
Vox 19
Studiosus
Quod studiosus uolens non operatur praua.
Vox 20
Sciencia
Quod sciencia uidetur eadem contrariorum esse.
Vox 21
Salomon
Quod Salomon dixit: ad hoc quod sit felix debitum est finem inspicere.
Quod Salomon dixit quod moderate habentes exteriora contingit agere secundum uirtutem que oportet.
Vox 22
Sapiencia
Quod sapiencia est certissima scienciarum.
Quod sapiencia est uniuersalis, et non est quedam particularis sicut Homerus in Margice dixit.
Quod sapiencia est capud scienciarum et ideo est honorabilissimorum.
Quod sapiencia non est circa utilia, quia sic multe essent sapiencie.