Synesis Quod synesis est de quibus aliquis dubitat et consiliatur; propter quod circa eadem quidem prudencie est. Quod synesis est iudicatiua solum. Vox 30 Senes Quod senes et experti et prudentes propter hoc quod habent limpidum uisum, ex experiencia uident efficaciter principia operabilium que alii non uident. Vox 31 Scire Quod scire non facit magis operatiuum. Vox 32 Socrates Quod Socrates dicebat omnes uirtutes prudencias et in hoc peccabat; set sine prudencia non esse, in hoc bene dicebat. Vox 33 Sillogismus Quod in sillogismo continentis et incontinentis oportet esse quatuor proposiciones. Vox 34 Satirus Quod Satirus, qui Philopator cognominatus est, superhabundauit in amore patris in tantum quod uidebatur desipere. Vox 35 Superhabundancia Quod superhabundancie delectabilium eligibilium natura praue et fugiende sunt. Quod superhabundantes malicie humanam naturam uel insipiencie non sunt simpliciter malicie, set bestiales uel egritudinales. Vox 36 Simpliciter Quod simpliciter est quod per se est, et secundum quid quod per accidens. Vox 37 Species morum Quod species morum fugiendorum sunt tres: malicia, incontinencia, bestialitas. Caput 17 Vox 1 Temperancia Quod temperancia et fortitudo uidentur esse irracionabilium parcium uirtutes. Quod temperancia non est circa delectaciones uisus et auditus et odoratus nisi per accidens in quantum fit eis rememoracio concupiscibilium ciborum. Quod temperatus moderate appetit delectabilia, quecumque ad sanitatem et bonam habitudinem sunt, secundum quod racio dictat. Quod temperatus concupiscit que oportet et ut oportet et tantum ut racio ordinat. Quod temperancia est medietas circa delectaciones et tristicias quod non omnes, set que sunt circa tactum, et minus circa tristicias.