Terribile
Quod terribile quoddam est supra hominem, quod ab omni habente intelligenciam timetur, et quoddam secundum hominem proporcionatum sibi, et differt secundum magis et minus.
Vox 6
Tyrannus
Quod tyranni non dicuntur prodigi, quia multitudo non patitur secum de facili superhabundantem dacionem.
Quod tyrannus sibi ipsi conferens intendit; rex autem quod subditorum.
Quod tyrannis est pessima, manifestum est secundum quod opposita est optimo.
Quod tyrannis est prauitas monarchie.
Quod in tyrannide, que pessima est, nichil aut parum amicicie, quia nichil commune imperanti et imperato.
Quod tyrannus se habet ad subditum sicut dominus ad seruum et anima ad corpus et artifex ad organum, quia omnes huiusmodi iuuantur ab huiusmodi propter suam utilitatem.
Quod tyranni maxime approbant eutrapelos qui tribuunt se ipsos eis delectabiles in hiis que appetunt.
Quod tyrannos non dicimus illiberales, set perniciosos magis et impios et iniustos, puta ciuitates desolantes et sacra predantes.
Vox 7
Trierarche
Quod trierarche non idem sumptus et architeoro.
Vox 8
Tristicia
Quod omnes fugiunt tristiciam non solum superhabundantem, set uniuersaliter.
Quod tristicia est sicut onus graue quod quanto plures transsumunt fit leuius ad portandum et sic presencia amici delectabilis.
Quod non sequitur si tristicia sit malum quod delectacio ei opposita sit bonum, quia contingit opponi et malum malo et ambo ei quod neutrum; et est ista instancia Platonis et dicit philosophus quod nichil facit ad propositum licet uerum dicat.
Quod Plato dicit tristiciam esse defectum eius quod est secundum naturam, delectacionem uero replecionem; set excludit philosophus, quia replecio est passio corporis cuius non est delectari.
Vox 9
Triste
Quod triste per paucum tempus potest aliquis sustinere, continue autem nullus eciam si esset sibi bonum.
Vox 10
Tymocracia
Quod ex tymocracia fit corrupcio in democraciam; conterminales enim sunt hee.
Vox 11
Transgressio
Quod in transgressionibus sicut est parum de iusto, sic parum de amicicia.
Caput 18
Vox 1
Uita
Quod uitam uoluptuosam eligunt multi, quia credunt uoluptatem esse summum bonum.
Quod tres sunt uite maxime excellentes, uoluptuosa, ciuilis et contemplatiua.
Quod uitam uoluptuosam, id est uoluptatem, eligentes bestiales uidentur esse.