Trierarche Quod trierarche non idem sumptus et architeoro. Vox 8 Tristicia Quod omnes fugiunt tristiciam non solum superhabundantem, set uniuersaliter. Quod tristicia est sicut onus graue quod quanto plures transsumunt fit leuius ad portandum et sic presencia amici delectabilis. Quod non sequitur si tristicia sit malum quod delectacio ei opposita sit bonum, quia contingit opponi et malum malo et ambo ei quod neutrum; et est ista instancia Platonis et dicit philosophus quod nichil facit ad propositum licet uerum dicat. Quod Plato dicit tristiciam esse defectum eius quod est secundum naturam, delectacionem uero replecionem; set excludit philosophus, quia replecio est passio corporis cuius non est delectari. Vox 9 Triste Quod triste per paucum tempus potest aliquis sustinere, continue autem nullus eciam si esset sibi bonum. Vox 10 Tymocracia Quod ex tymocracia fit corrupcio in democraciam; conterminales enim sunt hee. Vox 11 Transgressio Quod in transgressionibus sicut est parum de iusto, sic parum de amicicia. Caput 18 Vox 1 Uita Quod uitam uoluptuosam eligunt multi, quia credunt uoluptatem esse summum bonum. Quod tres sunt uite maxime excellentes, uoluptuosa, ciuilis et contemplatiua. Quod uitam uoluptuosam, id est uoluptatem, eligentes bestiales uidentur esse. Quod uita felicium secundum se ipsam est delectabilis. Quod in uita contingunt multe transmutaciones et omnimode fortune, et quod contingit maxime nunc habundantem maximis calamitatibus incidere in senectute, sicut de Priamo narratur. Quod uita uirtuosi non esset delectabilis set misera, si eius operaciones non essent delectabiles. Quod uita felicis est delectabilis secundum se, non indigens superinducta exteriori delectacione. Quod uita solitarii est difficilis. Quod uita iusti et beati est beatissima et hiis uita eligibilior. Quod uita secundum naturam est delectabile et eligibile bonum, et maxime uita bonorum qui delectantur in hoc quod senciunt simul, dum operantur quod secundum se bonum. Quod uita est operacio quedam. Quod uita que est secundum felicitatem contemplatiuam est melior quam uita que est secundum hominem, secundum quod homo ab humo dicitur. Quod uita beata tantum est in hominibus quantum habent de similitudine intellectualis operacionis. Vox 2 Uiuere Quod uiuere et sentire determinantur in animalibus per potenciam sensus, in hominibus per sensum et intellectum; potencia autem ad operacionem reducitur.