Tymocracia
Quod ex tymocracia fit corrupcio in democraciam; conterminales enim sunt hee.
Vox 11
Transgressio
Quod in transgressionibus sicut est parum de iusto, sic parum de amicicia.
Caput 18
Vox 1
Uita
Quod uitam uoluptuosam eligunt multi, quia credunt uoluptatem esse summum bonum.
Quod tres sunt uite maxime excellentes, uoluptuosa, ciuilis et contemplatiua.
Quod uitam uoluptuosam, id est uoluptatem, eligentes bestiales uidentur esse.
Quod uita felicium secundum se ipsam est delectabilis.
Quod in uita contingunt multe transmutaciones et omnimode fortune, et quod contingit maxime nunc habundantem maximis calamitatibus incidere in senectute, sicut de Priamo narratur.
Quod uita uirtuosi non esset delectabilis set misera, si eius operaciones non essent delectabiles.
Quod uita felicis est delectabilis secundum se, non indigens superinducta exteriori delectacione.
Quod uita solitarii est difficilis.
Quod uita iusti et beati est beatissima et hiis uita eligibilior.
Quod uita secundum naturam est delectabile et eligibile bonum, et maxime uita bonorum qui delectantur in hoc quod senciunt simul, dum operantur quod secundum se bonum.
Quod uita est operacio quedam.
Quod uita que est secundum felicitatem contemplatiuam est melior quam uita que est secundum hominem, secundum quod homo ab humo dicitur.
Quod uita beata tantum est in hominibus quantum habent de similitudine intellectualis operacionis.
Vox 2
Uiuere
Quod uiuere et sentire determinantur in animalibus per potenciam sensus, in hominibus per sensum et intellectum; potencia autem ad operacionem reducitur.
Quod uiuere quia est sicut determinatum, secundum posicionem Pictagore, est naturaliter bonum.
Quod uiuere omnes appetunt.
Quod uiuere sui ipsius unusquisque debet eligere magis quam alterius; set uiuere proprium ipsius hominis est secundum optimum quod in ipso est, id est intellectum; hoc enim maxime est homo.
Vox 3
Uirtus
Quod uirtus melior est honore, et magis racionale est existimare hanc esse summum bonum.
Quod uirtus inest homini quando dormit et nichil operatur et quando multa mala sustinet et infortunia.
Quod uirtutem eligimus propter se ipsam et alia uirtutis gracia.
Quod unumquodque perficitur secundum propriam uirtutem.
Quod uirtutum has dicimus esse intellectuales, has autem morales.
Quod est secundum uirtutem est delectabile et non triste uel minime triste.
Quod uirtus est tristari et delectari quibus oportet et ut oportet.