Ueritas
Quod ueritas est medietas circa uerum, habundans autem iactator, deficiens autem eyron.
Quod ueritas est opus utrarumque intellectiuarum particularum.
Quod ueritatem dicere non sufficit, set assignare causam falsi; hoc enim confert ad fidem.
Vox 19
Uerum et falsum
Quod uerum et falsum est opus speculatiue mentis.
Vox 20
Uniuersale
Quod uniuersale est ex singularibus quorum oportet habere sensum.
Vox 21
Uituperabile
Quod uituperabile in delectacionibus natura eligibilibus et mediis non est simpliciter concupiscere et pati, set superhabundanter amare quemadmodum Inobe rebelles.
Vox 22
de Uipera
De uipera a qua percussus fuit Theodoctus.
Vox 23
Ultimum
Quod est ultimum in resolucione est primum in generacione.
Vox 24
Uiriles
Quod uiriles reuerentur, id est fugiunt, quod amici contristentur ipsis, et, si tristicia non sit ita magna quod superexcedat uires suas, nullo modo sustinent quod condoleant sibi, quia, cum ipsi non sint ploratiui, non delectantur in hoc quod aliquis comploret sibi; set muliebres homines gaudent in hoc quod aliqui per tristiciam sint simul angustiati, set tales non oportet imitari, set uirilem.
Vox 25
Uisus
Quod secundum uisum maxime est delectabilis presencia amici quemadmodum in amantibus uidere delectabilissimum est et magis eligunt amatores hunc sensum quem alios.
Caput 19
Capitula libri Ethicorum
Initia capitulorum libri 1
Omnis ars et omnis doctrina.
Dicamus autem resumentes.
Nos autem dicamus unde discessimus.
Rursus autem redeamus ad quesitum.
Set forte felicitatem quidem.
Scrutandum ergo de ipso non solum ex conclusione.
Amplius autem forte minus, si huic pessimi filii.
Multe autem transmutaciones.