Uirtuosus
Quod in uirtuoso omnia consonant racioni.
Quod uirtuosus consentit sibi ipsi et eadem appetit et uult sibi ipsi bona apparencia et operatur, quia boni est bonum elaborare, et sui ipsius gracia.
Quod uirtuosus est inpenitibilis.
Quod uirtuosus se habet ad amicum sicut ad se ipsum.
Quod uirtuosus maxime sit philantus, id est amator sui maxime, quia tribuit sibi ipsi optima et largitur maxime principalissimo, id est intellectui cui alia obediunt, sicut ciuitas maxime esse uidetur principalissimum.
Quod uirtuosus tantum distat ab illo amante qui exprobratur quantum uiuere secundum passionem et secundum racionem et quantum appetere simpliciter bonum et quod uidetur conferre.
Quod uirtuosus laudatur et recipitur ab omnibus; ex ipsius operibus omnibus bona proueniunt; et ideo maxime est philantus.
Quod uirtuosus et epyeikes obediunt intellectui.
Quod uirtuosus dirigit circa omnia eligibilia, que sunt tria: honestum, utile et delectabile; et malus in hoc peccat.
Quod uirtuosus est regula et mensura bonorum.
Quod uirtuosus amicorum gracia multa agit et patrie; proiciet enim pecunias et honores et totaliter oppugnabilia bona, procurans sibi bona, id est opera uirtutum.
Quod uirtuosus per paucum tempus delectari ualde in operibus uirtuosis magis eligit quam per magnum tempus in paruis operibus eciam uirtutum et eligit eciam magis unam accionem bonam quasi moriens quam multas et paruas scilicet uiuens.
Quod uirtuosus acciones uirtutum concedit amico et facit ipsum operari opera uirtutum.
Quod uirtuosus in omnibus maxime bonis et laudabilibus uidetur plus sibi tribuens, et sic oportet ipsum philantum esse.
Quod uirtuosus siue studiosus est simul delectabilis et utilis; set talis non fit amicus superexcellenti in potestate nisi superexcellens in potestate superexcellatur ab ipso in uirtute; set tales non omnino consueuerunt fieri.
Quod uirtuosum esse est difficile.
Vox 5
Uir
Quod uiri ad uxorem principatus aristocracia uidetur; secundum enim hec que oportet uirum uir principatur et uxori dimittit que illi congruunt.
Quod uir uolens in omnibus dominari et nullum dominium dimittere uxori, regimen eius in oligarchiam transponitur.
Quod uiri et uxoris opera posita in commune sufficiunt sibi ad inuicem.
Quod uir et uxor propter filios principaliter coniunguntur et cum sint steriles cicius dissoluuntur.
Quod uxores quandoque principantur existentes heredes et non fiunt tales principatus secundum uirtutem, set propter diuicias et potenciam sicut in obligarchiis.
Vox 6
Usus
Quod usus facit fortem, et similiter in uirtutibus anime.
Vox 7
Uerecundia
Quod uerecundia non omni etati conuenit set iuuenili; tales enim oportet uerecundos esse, quia in eis sunt multa peccata propter impetum passionum, set a uerecundia prohibentur; et laudamus iuuenes uerecundos, senex autem nullus laudabilis quia uerecundabilis.
Quod uerecundia non est studiosi cum non sit nisi de prauis que non operatur studiosus.
Quod uerecundia ex supposicione erit studiosum, quia si operetur turpia, uerecundabitur studiose et laudabiliter; set hoc non est in uirtutibus quod aliquo supposito laudentur, set per se.
Quod uerecundus laudatur quasi medius, superhabundans autem kataplex, deficiens inuerecundus qui nequaquam uerecundatur.
Quod uerecundia magis assimulatur passioni quam habitui.
Quod uerecundia est quidam timor ingloriacionis.
Quod uerecundia perficitur quadam corporis alteracione; rubescunt enim uerecundati, set mortem timentes pallescunt.