Ultimum Quod est ultimum in resolucione est primum in generacione. Vox 24 Uiriles Quod uiriles reuerentur, id est fugiunt, quod amici contristentur ipsis, et, si tristicia non sit ita magna quod superexcedat uires suas, nullo modo sustinent quod condoleant sibi, quia, cum ipsi non sint ploratiui, non delectantur in hoc quod aliquis comploret sibi; set muliebres homines gaudent in hoc quod aliqui per tristiciam sint simul angustiati, set tales non oportet imitari, set uirilem. Vox 25 Uisus Quod secundum uisum maxime est delectabilis presencia amici quemadmodum in amantibus uidere delectabilissimum est et magis eligunt amatores hunc sensum quem alios. Caput 19 Capitula libri Ethicorum Initia capitulorum libri 1 Omnis ars et omnis doctrina. Dicamus autem resumentes. Nos autem dicamus unde discessimus. Rursus autem redeamus ad quesitum. Set forte felicitatem quidem. Scrutandum ergo de ipso non solum ex conclusione. Amplius autem forte minus, si huic pessimi filii. Multe autem transmutaciones. Multis autem factis secundum fortunam et differentibus. Determinatis autem hiis scrutemur de felicitate. Si autem felicitas operacio quedam secundum uirtutem. Initia capitulorum libri 2 Duplici autem uirtute existente. Quoniam igitur presens negocium. Queret autem utique aliquis. Post hec autem quid est uirtus scrutandum. Adhuc autem et hoc erit manifestum. Oportet autem non solum uniuersaliter dici. Tribus autem disposicionibus existentibus. Initia capitulorum libri 3 Uirtute itaque et circa passiones et operaciones. Est autem difficile quandoque iudicare quale pro quali. Quod autem propter ignoranciam non uoluntarium. Existente autem inuoluntario. Determinatis autem uoluntario et inuoluntario.