Uoluntabile Quod uoluntabile est bonum simpliciter, quod abstrahit a qualibet differencia boni. Vox 11 Uoluntarium Quod uoluntaria sunt laudes et uituperia. Quod uoluntarium et inuoluntarium necessarium forte determinare de uirtute intendentibus. Quod uoluntarium est cuius principium est in operante mouens organice. Quod uoluntarium est cuius principium est in ipso sciente singula et in quibus est operacio. Quod uoluntarium est in plus quam eleccio, quia uoluntario pueri et alia animalia communicant, eleccione autem non. Quod uoluntarium est quod aliquis operatur de numero eorum que in ipso existunt et sciens et non ignorans neque quem neque quo neque cuius gracia. Quod non sunt uoluntaria omnia que scientes operamur, quia multa natura existencium et operamur et patimur scientes, quorum nullum neque uoluntarium neque inuoluntarium, sicut senescere uel mori. Quod uoluntariorum hec quidem preeligentes operamur, hec non preeligentes. Quod ad ea que non sunt uoluntaria neque sunt in nobis nullus prouocat operari, puta non calefieri uel dolere uel esurire uel aliud quodcumque talium. Vox 12 Uiolenta Quod uiolenta omnia fiunt cum tristicia. Quod uiolentum est cuius principium est tale existens in quo nichil confert paciens uel operans. Vox 13 Uerax Quod uerax medius existens et loquens uerum et fugiens mendacium est laudabilis. Quod uerax est qui in sermone et uita uerum dicit eo quod talis est secundum habitum; et talis temperatus et moderatus. Vox 14 Ueridicus De ueridicis et falsidicis, qui similiter se habent in sermonibus et operacionibus, et de ficcione. Vox 15 Uilis Quod uestis Latoniorum erat uilis, et per hoc uolebant ostendere abstinenciam et talis iactancia uidetur. Vox 16 Uenditor Quod uenditor cimini et omnis talis nominatus est a superhabundancia eius quod est nulli dare. Vox 17 Uenia Quod uenia conceditur hiis qui operantur aliquid turpe propter pericula que humanam uitam excedunt. Vox 18 Ueritas Quod ueritas est medietas circa uerum, habundans autem iactator, deficiens autem eyron.