in Nobis
Quod in nobis est bonos uel malos esse.
Vox 8
Nati sumus
Quod nati sumus magis ad delectaciones et ideo sumus facilius mobiles ad intemperanciam quam ad temperanciam.
Vox 9
Nemesis
Quod Nemesis est medietas inuidie de bonis que accidunt indignis, superexcedens autem inuidus dicitur qui tristatur de bonis malorum et bonorum, deficiens autem epykairekakus.
Vox 10
Nemesiticus
Quod Nemesiticus tristatur de indigne bene operantibus, epykairekakus de omnibus male gaudet.
Vox 11
Neoptolemus
Quod Neoptolemus persuasus ab Ulixe ut mendacio deciperet Philoctetem, prius consenciens postea ab illa opinione discessit et laudatus est.
Vox 12
Nutritiua
Quod nutritiua in sompnis uidetur maxime operari.
Quod nutritiua expers est humane uirtutis.
Quod nutritiua non perficitur aliqua uirtute morali; nichil enim in ipsa operari uel non operari.
Caput 13
Vox 1
Operaciones
Quod operaciones sunt propter operata.
Quod operaciones uirtutum delectabiles sunt secundum se ipsas.
Quod operaciones secundum uirtutem sunt domine felicitatis.
Quod operaciones uirtutum sunt permanenciores disciplinis.
Quod operaciones sunt domine, et ideo oportet considerare de operacionibus que fiunt secundum rectam racionem prudencie.
Quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus.
Quod de operacionibus uirtutum non secundum certitudinem est dicendum, set tipo per argumentaciones inperfectas et exemplo.
Quod operaciones nichil habent stans et conferencia, sicut nec sana.
Quod quedam operaciones puta adulteria non possunt bene fieri.
Quod operaciones sunt circa singularia.
Quod in operacionibus quibusdam laudatur aliquando quis, aliquando uituperatur.
Quod operaciones que sunt circa fines et ea que sunt ad ipsos sunt secundum eleccionem et uoluntarie.
Quod operaciones uirtutum sunt uoluntarie et in nobis; et sicut uirtus, et malicie sunt in nobis.
Quod non omnis operacio anime suscipit medietatem, sicut adulterium, furtum, homicidium; hec enim omnia et que talia dicuntur secundum se ipsa mala esse.