B: Matthew, Mat Matth Matthew Mat -> Matthew Matth -> Matthew Matthew -> Matthew B: Roman, Rom. Rom Romans Roman Rom. -> Roman Rom -> Roman Romans -> Roman Roman -> Roman ALL BOOKS: Mat|Matth|Matthew|Rom.|Rom|Romans|Roman ALL CHAPTERS [MDCLXVI]+|ultimo ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./III, https://aquinas.cc/la/en/~Decretalem IN BLOCK: Est enim fides omnium bonorum spiritualium fundamentum, secundum illud Apostoli Ad Hebr. XI, 1 Est autem fides substantia, id est fundamentum, sperandarum rerum. Est etiam fides per quam anima vivificatur per gratiam, secundum illud Apostoli Gal. II, 20 Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei; et Hab. II, 4 Iustus autem ex fide sua vivit. Ipsa est per quam anima a peccatis purgatur, Act. XV, 9 Fide purificans corda eorum. Ipsa est per quam anima iustitia ornatur, Rom. III, 22 Iustitia autem Dei est per fidem Iesu Christi. Ipsa est per quam anima Deo desponsatur, Os. II, 20 Sponsabo te mihi in fide. Ipsa est per quam homines in Dei filios adoptantur, Ioh. I, 12 Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Ipsa est per quam ad Deum acceditur, Hebr. XI, 6 Accedentem ad Deum oportet credere. Ipsa denique est per quam homines aeternae vitae bravium consequuntur, secundum illud Ioh. VI, 40 Haec est voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam. Convenienter igitur Christi vicarius, propositurus mandata quibus Ecclesia per apostolorum praedicationem fundata pacifice gubernatur, titulum De fide praemittit. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./X, https://aquinas.cc/la/en/~Decretalem IN BLOCK: Quia de fide sanctae Trinitatis considerandum est, primo oportet scire quod duplex est actus fidei, scilicet corde credere et ore confiteri, secundum illud Rom. X, 10 Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem; uterque autem actus aliquid requirit ad sui perfectionem. Nam interior actus fidei exigit firmitatem absque omni dubitatione, quae firmitas provenit ex infallibilitate divinae veritatis cui fides innititur, unde dicitur Iac. I, 6 Postulet autem in fide nihil haesitans. Sed confessio fidei debet esse simplex, id est absque simulatione, secundum illud I ad Tim. I, 5 Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; debet etiam esse simplex, id est absque erroris permixtione, secundum illud I Thess. II, 3 Exhortatio nostra non fuit de errore; debet etiam esse absque variatione, II ad Cor. I, 18 Sermo noster qui fuit apud vos non fuit in illo est et non. Quantum ergo ad primum dicit Firmiter credimus, quantum ad secundum et simpliciter confitemur. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XIV, https://aquinas.cc/la/en/~Credo IN BLOCK: Primum est quod per fidem anima coniungitur Deo: nam per fidem anima Christiana facit quasi quoddam matrimonium cum Deo: Oseae II, 20: sponsabo te mihi in fide. Et inde est quod quando homo baptizatur, primo confitetur fidem, cum dicitur ei, credis in Deum? Quia baptismus est primum sacramentum fidei. Et ideo dicit Dominus, Marc. ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Baptismus enim sine fide non prodest. Et ideo sciendum est, quod nullus est acceptus Deo sine fide: Hebr. XI, 6: sine fide autem impossibile est placere Deo. Et ideo dicit Augustinus super illud Rom. XIV, 23: omne autem quod non est ex fide, peccatum est: ubi non est aeternae et incommutabilis veritatis agnitio, falsa est virtus etiam in optimis moribus. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VIII, https://aquinas.cc/la/en/~PaterNoste IN BLOCK: Debet etiam esse oratio nostra recta, ut petat orans a Deo quae sibi conveniunt. Nam Damascenus dicit: oratio est petitio decentium a Deo. Multoties enim non exauditur oratio, quia indecentia postulantur. Iac. IV, 3: petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Scire autem quid sit petendum, difficillimum est, cum difficillimum sit scire quid sit desiderandum. Ea enim quae licite petuntur in oratione, licite desiderantur: et ideo Apostolus dicit, ad Rom. VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Ipse autem Christus doctor est: nam ipsius est docere quid nos orare oporteat. Nam discipuli dixerunt ei, Luc. XI, 1: Domine, doce nos orare. Ea ergo quae ipse orare docuit, rectissime postulantur: unde Augustinus: quaecumque autem verba dicamus, nihil aliud dicimus quam quod in ista oratione dominica positum est, si recte et congruenter oramus. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VIII, https://aquinas.cc/la/en/~PaterNoste IN BLOCK: Dicit ergo, pater. Nota hic duo, quomodo scilicet pater sit, et quid debemus ei, quia pater est. Dicitur autem pater ratione specialis creationis, quia creavit nos ad imaginem et similitudinem suam quam aliis creaturis inferioribus non impressit. Deut. XXXII, 6: ipse est pater tuus, qui fecit et creavit te. Item ratione gubernationis: quanquam enim omnia gubernet, nos tamen gubernat ut dominos, alia ut servos. Sap. XIV, 3: tua, pater, providentia cuncta gubernat; et ibid. XII, 18: et cum magna reverentia disponis nos. Item ratione adoptionis: quia aliis creaturis dedit quasi munuscula, nobis autem hereditatem, et hoc quia filii; sed si filii et heredes. Apostolus, Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XII, https://aquinas.cc/la/en/~PaterNoste IN BLOCK: Noster. Ex hoc autem ostenditur quod duo debemus proximis. Primo amorem, quia fratres nostri sunt, nam omnes sunt filii Dei: I Ioan. IV, 20: qui non diligit fratrem suum quem videt; Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?. Item reverentiam, quia filii Dei sunt. Mal. II, 10: nunquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque vestrum fratrem suum? Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes. Et hoc propter fructum, quia ipse factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, Hebr. V, 9. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XIV, https://aquinas.cc/la/en/~ContraDoct.C1.7 IN BLOCK: Secundo sunt nuper ad fidem conversi, ante quam nullum in praeceptorum observantia exercitium esse potest, quia quod non est ex fide peccatum est, ut apostolus dicit ad Rom. XIV, 23, et sine fide impossibile est placere Deo, ut dicitur ad Hebr. XI, 6. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VIII, https://aquinas.cc/la/en/~ContraImpu IN BLOCK: Horum primum, scilicet sanctorum expulsionem de mundo, tyranni antiquitus per violentiam implere conati sunt; unde apostolus ad Rom. VIII, 36 suo tempore illud Psalmi compleri dicit: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed nunc hoc idem perversi homines astutis consiliis attentant quantum ad religiosos specialiter qui verbo et exemplo aptius fructificare possunt perfectionem profitentes, volentes quaedam astruere per quae eorum status vel totaliter destruitur vel redditur importabilis supra modum, dum eis subtrahere nituntur spiritualia solatia, corporalia onera imponentes. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XI, https://aquinas.cc/la/en/~ContraImpu IN BLOCK: Ut autem religionis naturam cognoscere valeamus, huius nominis originem inquiramus. Nomen igitur religionis, ut Augustinus in libro De vera religione innuere videtur, a religando sumptum est. Illud autem proprie ligari dicitur quod ita uni adstringitur quod ei ad alia divertendi libertas tollatur; sed religatio iteratam ligationem importans ostendit ad illud aliquem ligari cui primo coniunctus fuerat, et ab eo distare incepit. Et quia omnis creatura prius in Deo extitit quam in se ipsa et a Deo processit, quodammodo ab eo distare incipiens secundum essentiam per creationem, ideo rationalis creatura ad ipsum Deum religari debet cui primo coniuncta fuerat etiam antequam esset, ut sic ad locum unde exeunt flumina revertantur, Eccle. I, 7. Et ideo Augustinus in libro De vera religione dicit: religet nos religio uni omnipotenti Deo: et habetur in Glossa Rom. XI, 36, super illud ex ipso et per ipsum etc. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XII, https://aquinas.cc/la/en/~Titus IN BLOCK: Item, ultra eruditionem, requiritur quod sit sollicitus. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Lc. II, 8: pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Ad custodiam vero fortitudo requiritur ad protegendum. I Mac. c. III, 3 de Iuda Machabaeo: induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo. Et ideo dicitur et non sineret perfodi domum suam, id est, Ecclesiam. I Tim. III, v. 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei. Haec domus est Dei, sicut Domini, et praelati sicut famuli. Hebr. III, 5: Moyses quidem erat fidelis in tota domo illius, tamquam famulus; Christus vero tamquam Filius in domo sua. Haec perfoditur a fure, id est, haeretico. Abd. cap. unico: si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Qui dicitur fur, quia occulte venit, et graditur in tenebris. Unde fur a furno dicitur, quod est obscurus; sic isti per obscura dogmata. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Item ex perversa intentione, quia intendunt occidere. Io. X, 10: fur non venit nisi ut furetur, et mactet et perdat. Item ex modo intrandi, quia non per ostium. I Io. IV, 3: et omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est anti-Christus, et cetera. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VIII, https://aquinas.cc/la/en/~Titus IN BLOCK: Contra, Io. XIV: iam non dicam vos servos. Respondeo. Sancti quandoque dicuntur servi, quandoque non, sed filii. Duplex enim est servitus. Una est ex timore, quae non competit filiationi Dei, sed condividitur contra eam. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera. Alia ex amore, quae consequitur filiationem Dei. Et ratio huius distinctionis est, quia liber est qui est causa sui, qui operatur quod vult; servus vero est qui est causa alterius. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./V, https://aquinas.cc/la/en/~Titus IN BLOCK: Finis autem est spes vitae aeternae, quia etsi Moyses possit dici apostolus, quia a Domino missus; sed tamen non in spem vitae aeternae, sed terrae Hevei et Amorrhaei; sed Paulus est apostolus in spem vitae aeternae. Io. VI, 40: haec est voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo, et cetera. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XII, https://aquinas.cc/la/en/~2Tim IN BLOCK: Tertium est, quia praeest in sollicitudine, ut dicitur Rom. XII, 8. Et hoc expellit somnum negligentiae. Unde subditur Gen. XXXI, v. 41: fugiebatque somnus ab oculis meis. Prov. VI, 3: discurre, festina, suscita amicum tuum, ne des oculis tuis somnum. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XIII, https://aquinas.cc/la/en/~1Tim IN BLOCK: Instructio est in Deo, quia in manu Dei, et cetera. Et hoc tripliciter, quia ab ipso exoritur. Rom. XIII, 1: non est potestas nisi a Deo. Item quod secundum Deum debet regulari. Prov. VIII, 15: per me reges regnant, et conditores legum iusta decernunt. Item quia secundum Dei dispositionem, eorum potestas fundatur. Dan. II, 21: et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XIII, https://aquinas.cc/la/en/~1Tim IN BLOCK: Item utilitas eorum ostenditur, quia est ad cohibendam nequitiam hominum, quia execrabilis omnis iniquitas gentium. Iusto non est lex posita. Rectores legis tripliciter debent se habere ad mala. Primo ut ea corde odio habeant. II Mach. III, 1: animo odio habentes mala, et cetera. Secundo ut prohibeant ea ne fiant. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum. Tertio ut facta puniant. Rom. XIII, 4: minister enim Dei est, vindex in iram eius qui male agit. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XV, https://aquinas.cc/la/en/~1Tim IN BLOCK: Tertio ex origine huius auctoritatis, unde dicit Iesu Christi secundum imperium Dei, et cetera. Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. I Reg. XIII, 14: quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum, et cetera. Ex quo patet quod praelati ex necessitate praecepti tenentur ad ea quae sunt proprii officii. I Cor. c. IX, 16: vae mihi enim est, si non evangelizavero. Et Christi Iesu spei nostrae, qui est spes nostra, ut ad eum veniamus. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, et cetera. Vel spei nostrae, quia per ipsum speramus adipisci bona aeterna. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, et cetera. Rom. XV, 4: per consolationem Scripturarum spem habeamus. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./V, https://aquinas.cc/la/en/~2Thess IN BLOCK: 6. Ecclesiae Thessalonicensium et cetera. Ecclesia congregationem dicit: quae debet esse in Deo, alias est mala. De bona dicitur Ps. XLIX, 5: congregate illi sanctos eius, et cetera. In Christo, id est, in eius fide. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./III, https://aquinas.cc/la/en/~Col IN BLOCK: 7. Deinde ponuntur bona optata, scilicet gratia, quae est principium omnis boni. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Pax quae est finale bonum omnium. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem. Et per consequens optat omnia bona media. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VI, https://aquinas.cc/la/en/~Gal IN BLOCK: Tertia est vetustas culpae, de qua Ps. XXXI, v. 3: quoniam tacui (confitendo scilicet peccata mea), inveteraverunt, et cetera. Et haec renovatur per novitatem iustitiae. Rom. VI, 4: in novitate vitae ambulemus, et cetera. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VIII, https://aquinas.cc/la/en/~Rom IN BLOCK: Solidum quidem fuit virtute caritatis, de qua dicitur Cant. ultimo: fortis est ut mors dilectio. Unde et ipse dicit Rom. VIII, 38 s.: certus sum enim quia neque mors neque vita, etc. poterunt nos separare a caritate Dei. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./VIII, https://aquinas.cc/la/en/~Rom IN BLOCK: Habuit etiam hoc nomen in dilectione affectus, secundum illud Rom. VIII, 35: quis nos separabit a caritate Christi? I Cor. ultimo: si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./IX, https://aquinas.cc/la/en/~Rom IN BLOCK: 4. Tertio, quantum ad usum considerandum est quod omnia vasa alicui usui deputantur, sed quaedam ad honorabiliorem, quaedam ad viliorem, secundum illud Rom. IX, 21: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Sic etiam homines, secundum divinam ordinationem, diversis usibus deputantur, secundum illud Eccli. XXXIII, 10–11: omnes homines de solo et ex terra, unde et creatus est Adam. In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum. Ex ipsis benedixit et exaltavit, maledixit et humiliavit. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./IV, https://aquinas.cc/la/en/~Matt IN BLOCK: 4. In titulo autem dicitur liber generationis Iesu Christi; ubi tanguntur duo principia, scilicet David et Abraham. Et hoc quia Abrahae prius datum est praeceptum de circumcisione; ad Rom. IV, 11: signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit ipse pater omnium credentium. David autem electus est a Domino; I Reg. XIII, 14: inveni virum secundum cor meum. Unde propter hoc isti duo tanguntur, ut denotetur quod Christus traxit originem ex circumcisis patribus et electis. Et hoc est, duorum, hominum, vel duorum principiorum, idest duo principia, scilicet David et Abraham. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./XI: https://aquinas.cc/la/en/~HicEst IN BLOCK: Cui quidem auctori infallibiliter credendum est; tum propter naturae suae conditionem, quia veritas est, Ioan. XIV: ego sum via, veritas et vita; tum propter scientiae plenitudinem, Rom. XI: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; tum propter verborum virtutem, Hebr. IV: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. ------- BOOK AND CHAPTER: Rom./I: https://aquinas.cc/la/en/~Rigans IN BLOCK: Secundo, ex subtilitate materiae, Eccli. XXIV: ego in altissimis habitavi. Sunt enim quaedam alta divinae sapientiae, ad quae omnes perveniunt, etsi imperfecte, quia cognitio existendi Deum naturaliter omnibus est inserta, ut dicit Damascenus, et quantum ad hoc dicitur, Iob XXXVI: omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul. Quaedam vero sunt altiora, ad quae sola sapientum ingenia pervenerunt, rationis tantum ductu, de quibus, Rom. I: quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Quaedam autem sunt altissima, quae omnem humanam rationem transcendunt; et quantum ad hoc dicitur, Iob XXVIII: abscondita est sapientia ab oculis omnium viventium; et in psalmo: posuit tenebras latibulum suum. Sed hoc per Spiritum Sanctum qui scrutatur etiam profunda Dei, I Cor. II, sacri doctores edocti tradiderunt in textu Sacrae Scripturae; et ista sunt altissima, in quibus haec sapientia dicitur habitare. ALL BOOKS: Mat|Matth|Matthew|Rom.|Rom|Romans|Roman Hits: 25